

Liber Secundus Samuelis*
Caput 23: Versus 20
Et Bana.Qui erat magisterde Capseel,id est, de congregatione Dei in Cerethi et Pheleti, qui interpretanturoccidentesetvivificantes. Ipse percussitquos Paralipomenon duos Ariel Moab nominat. Hi ergo viri fortissimi fuerunt in regno Moab, unde et leones dicuntur. Ariel enimleo Deiinterpretatur.In media.Josephus hic apertius dicit quid fuerit, scilicet, cisterna nimis profunda, tempore hyemis nivis aggere coaequata. In hanc leo inscius decidit, et conclusus grandi rugitu clamavit. Banaias vero qui cum caeteris ad spectaculum venit, in cisternam desiliit, et leonem interfecit. Banaias, qui interpretaturaedificator Dominus,Christum significat, qui Ecclesiam aedificat. Unde Paulus:Dei aedificatio estis.Hic in tempore nivis et frigoris, cum scilicet gratia Christi mundo resplenduit, et frigus charitatis homines refrigeravit, leonem, id est, diabolum interfecit. Hebraeus vero hunc leonem Moab intelligit, qui in medio cisternae, id est, in domo Domini, ubi tenebat cornua altaris, occisus est. Altare vero cisterna dicitur, quia sicut aqua cisternae abluit et mundat, ita sanctuarium Domini purgat peccata. In diebus nivis, quia per mortem expiavit peccatum. Unde:Lavabis me,quod impletum est in medio cisternae;et super nivem dealbabor,quod impletum est in eo quod aitdiebus nivis.